88
6
Aureliae occultae Philosophorum
ponitur, idem iudicium de naturali Philosophia, & studio
acquirendorum fortunae bonorum. Verum sapientes huius
mundi & astuti seculi huius varias insistunt vias, nec regi¬
mine à Deo praescripto contenti, extera quaerunt, hinc
temporis thesaurus ille pretiosus disperditus, & varia ani¬
marum pericula, quibus extremo hoc seculo subiacemus,
in quo Deus vltimam illam vrbem Hierosolymorum, vni¬
uersum nempe orbem visitaturus, & iudicaturus est. Exori¬
entur etiam pari ratione tres illi inimici capitales, & pri¬
marij, spirituales, prout & Christi in carnem aduentum
praecedebant, & vltimam eiusdem de solationem, sed vltimo
eius aduentu consilia eorum inania reddentur, & elusoria
ante Christi tribunal. Si igitur postremis hisce tempori¬
bus hi aduenerint, animaduertemus, mundi finem instare:
& eodem tempore existebant Pharisaeorum, Sadducęorum
& Essaeorum diuersae sectae. An non autem Pharisaei ope¬
rarij meri erant, externis operibus occupati, literales, non
cognoscentes spiritum, nec Messiae aduentum. An non
Sadducaei resurrectionem mortuorum pernegabant, Essaei
autem Anabaptistico spiritu agitati, Sacrosanctam Trini¬
tatem oppugnabant: in Omnipotentiam diuinam blasphe¬
mia prima, secunda in misericordiam & tertia in iustum &
verum Dei Spiritum iniuriosa. Hinc vides, homines nor¬
mae diuinae semper aduersantes, & quamuis plures numero
essent & diuersae sectae, pręnominatae tamen primariae erant
& pręcipuae, quarum vnaquaeque doctrinam de sacrosancta
Trinitate oppugnabat, subinde ex alia, alia exoriente, mu¬
tatis tantum nominibus, accrescente indies horum mali¬
tia, & procedente, pauci enim erant inter Iudaeos, qui verę
religioni addicti, clanculariam quasi vitam agentes, sum¬
mo studio insidias mundi huius effugiebant. Spiritus igi¬
tur omnis probandus, imo vnusquisque nostrum semeti¬
psum probet ex verbo diuino, tanquam ad lapidem lydium:
quod