88
7
Pars Prima.
quod si fiat, spiritus ipse conscientiam vniuscuiusque per¬
scrutando, examini sistet. Haec de linguarum cognitio¬
ne dicta sunt. Persuasum vero habeas, hominis naturalem
illam, quotidianam & aeternam conseruationem & cogni¬
tionem non in animali notitia solum exquirendam, huma¬
num enim errare, sed in ipso DEI verbo ex vtraque parte
quaerendam, quam naturae inuestigatio sequatur, ex Deo
enim ortum trahentes, ad eundem reuertuntur, & in eo¬
dem terminum finemque statuunt, verbum enim sola nor¬
ma & sceptrum est, & natura norma omnium creaturarum,
& ad animae corporisque habitationem viam sternens, ex
quibus omnibus Theosophus vere cognoscitur, horum au¬
tem omnium cognitio vera Aristotelem latuit, nam in te¬
nebris cęcutientem eum videre licet, humanae quamuis ra¬
tionis acumine alijs longe praestantem. Idem & de secta¬
toribus eiusdem dicendum, authoritate nominis apud ple¬
rosque licet magna polleant. Temporis itaque ante
mnia exacta consideranda ratio, & veritatis iustitiaeque stu¬
dium conatu omni sectandum, implorandumque sacri spi¬
ritus auxilium, qui spiritualium nobis rerum cognitionem
largiatur, & viribus omnibus cauendum, ne labyrintho
huius mundi, vitijs inhaereamus, sed bonum & ęquum se¬
ctantes, & diem, horam ve nullam absque fructu laboreque
praeter labi permittentes actiones nostras omnes ad diuini
nominis gloriam & proximi emolumentum dirigamus.
ADOLPHVS.
Copiose adeo de his omnibus disseruisti, mi senex, vt
minimam eorum partem assecutus, de omnibus responde¬
re haud possim, video quidem bonum omni studio sectan¬
dum, sed non cunctis simul respondendum, & lente quidem
festinandum statuo.
SENIOR.