88
8
Aureliae occultae Philosophorum
SENIOR.
Discenda ea, ô amice, quae adhuc ignorare te fate¬
ris, seniorum enim & antiquorum beneficio viam hanc ex¬
peditam & facilem mihi redditam, fateor, idque etiam tibi
contingere posse ne desperes, modo tua etiam ipsius volun¬
tas & studium diligens non desit.
ADOLPHVS.
Ego vero haec omnia ex te audire percupio, & nullum
vnquam laborem subterfugiam, quo minus huic desiderio
meo satisfacere queam, cum praesertim ea omnia & hone¬
sta & vtilia esse facile perspiciam.
SENIOR.
Summo rationis acumine ante omnia consideranda
est nobilitas & excellentia septem dignitatum illarum, quas
mox ordine tibi pandam, quae sunt, valetudo prospera, &
temporis accurata dispensatio, quae triplex est, reijcienda
item venustatis & authoritatis existimationisque humanae,
vt & fortitudinis ac potentię, diuitiarum quinetiam & rei
familiaris cura: hęc enim quatuor dona sunt, quibus inco¬
gitanter homines abuti solent. Quod ni Deus Opt. Max. af¬
flictionum & tentationum flagellis praeter haec nos haud vi¬
sitaret, nec inopinatae quandoque morti traderet, nec ter¬
ribili illa tuba reuocans (coram eo enim nullus persona¬
rum respectus, aut dignitatis consideratio, & nescia homi¬
num mens, serus quid vesper vehat) remoram inijceret hu¬
mano generi, faciliori via ad bonorum eiusmodi contem¬
plationem & cognitionem perueniremus. Verum enim¬
uero, quotusquisque nostrum iuxta animae salutem etiam
de aeterna illa, & perpetua valetudine, aeterna pace, ange¬
lica venustate, coelesti fortitudine & sapientia, ac thesauris
glo¬