88
9
Pars Prima.
gloriae curam suscipit? Quae omnia nobis promissa sunt [unclear], &
quorum communicationem expectamus, per saluat orem
nostrum lesum, sed non in marcessibili & putrido hoc cor¬
pore, si nimirum in vijs eius ac praeceptis ambulantes a dig¬
nem vsque perseuerauerimus, ad arcam illam foederis ve¬
ram vsque. Qui enim voluntati illi diuinae, in libro vitae
patefactae & demonstratae, obedientiam pręstiterit, ex li¬
bro illo vitae nomen eius non auferetur, omnes enim voca¬
ti sumus. Quamuis vero & de gloria huius mundi dicen¬
da aliqua essent, quae vera scilicet est, nulla tamen haec est
& emortua plane coelesti illi comparata, preciosissimus li¬
cet & haec sit thesaurus, talem enim & ego agnosco, sed ca¬
duca & vana, non autem perpetua & immortalis, prout coe¬
lestis illa gloria, Christus. Beati autem & vere felices illi
sunt dicendi quorum mentes Deus per afflictionum tene¬
bras illuminat, & huc vsque perducit, tunc enim spiritua¬
lis illa concertatio & lucta & arma quibus in ea vtendum,
patefiunt, vnde patet, temporalia illa tantam efficaciam
praestare non posse, sed vim illam à solo verbo Dei pendere
& in mortis articulo hominibus concedi, verum nec omni¬
bus haec conceduntur, hinc etiam praeposteram curam
gentes, minus, de ea soliciti, vitam plane ociosam & volu¬
ptariam viuimus, arbitrantes cum sola natura nobis pu¬
gnandum esse & concertandum, cum tamen longe aliter
haec sese habeant, hinc securitas illa in tota fere hominis
vita tyrannidem gerens. Hinc manifestum quoque euadit,
etiam spiritum hominis passionibus & cruci subijci, prout
etiam primus ille peccauit, & corpore secundario peccata
consummauit. Eodem modo etiam spiritualis illa anxie¬
tas & afflictio mortem praecedit, eamque horribiliorem
homini & terribiliorem omnium aliarum rerum proponit,
& hoc praecipue ijs, qui in securitate illa & voluptatum pa¬
lude ętatem transegerunt, hinc ille conscientiae vermis ani¬
mas
B