88
24
Aureliae occultae Philosophorum
Opt. Max. ex nihilo aliquid creauit, illud aliquid vero fiebat
vnum aliquod, in quo omnia, creaturae coelestes & terre¬
stres, dixit enim Deus: fiat, & erat. Cum vero cuncta verbo
suo creata essent, & ante eum erat vniuersa natura, & à
re separata erat, ac bona, in essentia sua ante Deumerat, &
beneplacitum erat Deo in eo, erat enim valde bonum, ve¬
rum aliquid ex eo cito perierat, & non perdurauerat vsque
ad tembus magni illius mundi, praeter hoc igitur & aliud
requirebatur, per vnum enim perdurare non poterat, pro¬
ut initio conditum fuerat propter imbecilliorem creatu¬
ram, quam Deus pariter volebat, & dicebat, crescite &
multiplicamini, tunc enim multiplicabatur, in tantum, vt
nihil interiret, vsque ad magnum seculum finis mundi, haec
enim erat benedictio Domini, quam homini verbo suo im¬
pertit, & omnia ad finem vsque obedientia summa perfici¬
untur, & spiritu sancto reguntur, idem etiam est in Adamo
& Eua, masculo & foemina. Obseruandum hic, qua ra¬
tione per Vnum creatio, per alterum augmentum, multi¬
plicatio & conseruatio, & per tertium administratio perfi¬
ciatur, tanquam per spiritum, haec enim exactiori trutina
examinanda sunt. Laus & honor Deo Trinuno. Postre¬
mo, Deus homini quoque ad essentiam cito praeceptum &
prohibitionem adiungebat, & omnia ei subijciebat, absque
omni defectu, & potestatem dabat de omnibus fructibus
Paradisi comedendi, praeter vnicam illam arborem scien¬
tiae boni & mali, cuius fructu interdictum ei fuerat, & qui¬
dem forsan ob daemonis malitiam, cuius voluntati tandem
tamen ex inobedientia subijciebatur, bonum enim solum
est cognoscendum, & malum fugiendum, quo & hosti via
praepararetur, Deus namque solus est Dominus, qui cun¬
cta administrat, creaturae vero omnes ei subiectae; praece¬
ptum peccatum introduxit, cum homines id non obserua¬
rent, ex instinctu scilicet daemonis & proprij arbitrij, hoc
etenim