88
25
Pars Prima.
etenim erat peccatum primum, blasphemum & idolola¬
tricum, scientiam omnem ignorantiae tenebris inuoluens,
quin imo in cognitionem & scientiam mali conuertens, vs¬
que in hodiernum diem, in vitia omnia & flagitia, & artes
daemonum, quibus in sacro baptismatis fonte renuncia¬
mus, in regeneratione scilicet & renouatione vitae nostrae,
in Adamo nouo, vt pote ligno vitae, quod parentibus nostris
ablatum, in terrestri paradiso vitae terrestris, repromissum
tamen in semine mulieris Christo qui est arbor vitae & spiri¬
tualis ac corporalis, quo non tantum anima, sed & corpus
vitam acciperet. Quemadmodum enim Adam ex Para¬
diso eiectus, in mundum hortum tenebrarum & afflictio¬
num ac mortificationem sanguinis & carnis, mittebatur,
eadem etiam ratione, si manna, hoc est panem, coelestem,
verbum Dei audiuerimus, & iuxta praecepta eius actiones
vitae nostrae instituerimus, & verbum quod caro factum est,
credenter participauerimus, per illud vitam resumemus,
& ex domo ignorantiae in coelestem paradisum transfere¬
mur, & sicut mors Adamum rapiebat, ita nos inuita etiam
libertati sistere cogitur, per solum verbum Dei, Christum,
in quo omnia sunt, in veteri enim Adamo morimur, in al¬
tero autem & nouo resurgimus, prout nos ille praecedit,
quapropter arbor est vitae, de qua comedere debemus in
domo hac afflictionum exulantes. Quemadmodum ve¬
ro primo Adamo certo genere fructus Paradisi interdictum
erat, ita pari ratione, normam, praeceptum ac viam nullam
aliam excogitemus, neque ad dextram, neque ad sinistram,
praeter verbum Dei, in libro vitae comprehensum, quod se¬
ptem sigillis occlusum, Christus aperuit. Sin vero praeter
hoc alia & maiora cognoscere desideramus, & de fructu ar¬
boris scientiae boni & mali commedere, duobus inseruire vel¬
le Dominis dicemur, hoc est, Deo & diabolo, amplectentes
mendacium pro veritate, & veritatem tanquam menda¬
cium
D