88
28
Aureliae occultae Philosophorum
suum in eo consummat, postquam ab artifice praeparatur,
iuxta dignitatem suam. Deus enim hominem ex mera boni¬
tate dominum eius constituit, vt ex eo aliud quid, no¬
uum nempe mundum, formaret, per vim ignis, iuxta ordi¬
nationem & praeceptum à Deo traditum, praeter hoc enim
homo nihil omnino efficiet, & omnino requiritur vt haec
mnia in timore Domini, honesto proposito & puta consci¬
entia peragantur. Quod si ergo quidam è fece hominum
artis huius finem non assequatur, nemini scandalo siet, quin
etiam licet hominibus prae oculis versetur, & ad alios ple¬
runque fines adhibeatur, paucissimi tamen verùm vsum
ius ignorant, nescientes praeclarum hunc thesaurum tene¬
bris illis obnubilatum: hinc plerunque aurum hoc purissi¬
mum densa caligine & aerugine septum coeno & sordibus
immersum derelinquitur, quae omnia recto naturae ordine
sic fiunt. Verum Philosophi saniores audito solum Mer¬
curij nomine agnoscunt hunc thesaurum, & praeoculis ha¬
bent, licet inuisibilis siet & spiritualis, est nihil ominus ma¬
terialis, & virgo castissima, quae virum non cognouit, sub¬
stantia fragilis, hinc nomen eius lac virgineum, mel mon¬
tanum terrestre, lac, vrina infantum, & similia: in his enim
omnibus quaesiuerunt hactenus artifices, sed non inuene¬
runt, ex metallica enim materia, & optima quidem prae¬
paratur.
ADOLPHVS.
Annon igitur aurum hoc est, cum hoc nobilius adeo
sit metallum, video enim te iam dudum hoc innuisse.
SENIOR.
Minime omnium, sed alia etiam prius tibi cognoscen¬
da sunt ex me, auidius enim adhuc terrestris auri thesauris
inhias, verum nondum satis haec percepisti, & quidem lite¬
ris