88
29
Pars Prima.
ris consignatum vltimum & praecipuum huius artis myste¬
rium tibi tradam, quamuis vero etiam in praesenti sermone
meo dubia quaedam inesse videantur, non tamen necessarium
erit, ea dilucidius explicare. Non vero thesaurus hic au¬
rum est illud mundanum, vt nec argentum, mercurius, sol,
antimonium, nitrum, sulphur, nec simile horum quid, sed
est spiritus auri, & mercurius, qui à Philosophis prima &
secunda materia vocatur, peculiaris ac singularis naturae &
proprietatis, nullam ignis vim expertum, aurum obryzum
orientale, omnium praestantissimum, altero illo auro mol¬
lius, & fusum, verus ille mercurius auri, & antimonium, ex
corporibus qualitates suas attrahens, si liquidum fuerit.
Praeparatio huius nihil aliud est, quam vt pure abluatur, &
ascetur, aqua & igne, prout etiam alia pleraque eodem mo¬
do praeparantur, vt Deo & hominibus complaceant: Subli¬
matio igitur illa, distillatio, separatio, digestio, purificatio,
& coagulatio, cum fixatione exacte cognoscenda, & ouum
illud naturae à quam plurimis ab ipso exordio quaesitum, di¬
ligentius inquirendum, de hoc plurimorum monumenta
extant, inter alia quoque comitis Bernhardi, & aliorum,
quae tibi quoque sub calcem nostri sermonis ostendam, &
parabolas multas ijs adiungam.
ADOLPHVS.
Cum videam artis huius vsum multo sudore compa¬
randum, possessionemque eius cum periculo coniunctam,
omninoque etiam subeunda vocationis munia, gaudium
illud quod prius ceperam, remissius aliquanto factum &
vana spe me delusum video.
SENIOR.
Hoc tibi è tripode dictum putato, laiborandum stre¬
mue esse & beneficentiae munera erga pauperes exercenda,
non
D 3