88
30
Aureliae occultae Philosophorum
non tamen pauperes quosuis, sed illos qui vere pauperes
sunt, curam etiam pupillorum & viduarum ad Diuini no¬
minis gloriam & honorem suscipiendam. Honor autem
Deo proprius nemini alij tribuatur, tum & consolationes è
verbo Diuino petantur, verbum enim Dei naturam longo
ordine praecedit, & seruus dominum subsequitur, paterque
matrem dignitate antecellit: omnino autem ita agendum,
ac si de hoc nobis nil prorsus constaret, sed labori vocatio¬
nis sedulo inhiandum, ad proximi vtilitatem & Reip. emo¬
lumentum procurandam, & ignorantiae mala profliganda,
sine intermissione enim & ratio & corpus bonum operari
debent (ocium namque puluinar est Sathanae, & graui sub
poena prohibitum, ex hoc enim scelera alia omnia, luxuria,
auaritia homicidia, mendacia, imposturae, ac fraudes,) in
hoc imitantes naturam ipsam, nostrum autem opus nullo
vnquam tempore otiatur, & sine intermissione operatur,
omnibus diebus & horis, donec sextum tempus hebdoma¬
darum eius compleatur, & sabbatum eius appropinquet,
tunc enim requiescit & honorat dominum suum, homi¬
nem, cui iuxta Dei ordinationem inseruire debet, obtem¬
perans praeceptis eius, pari ratione etiam homines absque
vlla intermissione laborare & operari debent, donec in ae¬
ternum Dei regnum ingrediamur, verum haec omnia repu¬
gnante quasi natura fiunt, & moleste ferimus, cum audi¬
mus assiduo labore victum quaerendum esse, donec in ter¬
ram reuertamur, ex qua conditi sumus, cum ocium & do¬
minandi libido omnibus ex aequo arrideat, pari ratione et¬
iam in orationibus & deprecationibus segnes sumus, licet
omnia precibus à Deo impetranda & flagitanda sint, alios
vt mendicantes contemnimus, exiguo & ipsi censu suble¬
uati, auari interim existentes, etiam inimicis ad benefaci¬
endum obligati, quin & alia innumera flagitia inter nos
regnum