88
35
Pars Prima:
tionem assequendam gratia diuina, industria, diligentia &
ardens studium maximo cum labore coniunctum requiri¬
tur, prout etiam in alijs omnibus vitae munijs haec neces¬
sario desiderantur. Me vero quod attinet, equidem &
go voluptariam hanc vitam complectendo, ardelionum,
gnathonum, helluonum & fastuosorum consortia haud gra¬
uate ferrem, (cum & alijs quibusdam magnam foelicitatem
absque labore obtigisse videam) & thesauri huius vsum ad
potentiam & ambitionem, magnasque opes acquirendas,
conferrem.
SENIOR.
Quin tu regibus & principibus huius mundi datam es¬
se potestatem, nescis? Vt loco Dei Opt. Max. malitiam ho¬
minum reprimant, iustitiam, veritatem & pietatem &
bedientiam colant, propagent, quo omnia in hoc vitae statu
decenter & ordine bono fiant. Quemadmodum autem ma¬
gistratus politicus gladio seculari sceleratos punire solet,
ita etiam spirituales illi patres & magistratus ecclesiastici gla¬
dio spiritus, & verbi Dei ac mandatorum eius, vitam populi
Christiani regunt, & post vulnera legis maledictione illata,
oleo iustitiae inungunt & sanant, nisi ipsi praeuaricatores sa¬
nitatem & curam vulnerum respuant, non tamen haec con¬
scientiae vulnera gladio temporali ab Ecclesiasticis sananda
sunt, prout etiam videmus, Aaronem, Moysen & Iosuam di¬
stincta habuisse officia, donec in terram promissionis ingressi
erant, & subditis etiam mandatum est, quod obedientiam &
honorem exhibeant magistratui à Deo ordinato, ne ambitio¬
ne inflati se ipsos officijs magistratus ingerant, & dignitatum
munia munere, dolo, potentiaue praeripiant, nisi ad hoc le¬
gitime vocentur, qui enim semetipsum alijs praeposuerit,
numiliabitur, cum ex ambitione & superbia hoc proue¬
E 2
niat,