88
34
Aureliae occultae Philosophorum
fructu vitis bibemus, vbi specie alia prorsus ab hac induti
ad eum, pariter ad nos properantem, transmigraturi sumus,
ad quam felicitatem quam primum nos perducat. Deus
ter Opt. Max. per mediatorem nostrum, & spiritum san¬
ctum, cui foedere filiationis coniuncti sumus, cui obedi¬
entiam promissam praestare tenemur, in sectando bona &
profligando mala opera, vt offeramus ei nouos Israelitas,
spiritum contritum, & vota Deo facta reddentem. In
his spiritus Dei operatur per fidem, charitatem & spem,
quemadmodum etiam ardens illud desiderium & consue¬
tudo, in natura multa perficit, quae incredibilia viden¬
tur. Pauci namque hominum patienter in cognitione
Dei adipiscenda taedia illa deuorant, sed plerique terrestria
bona & caduca sectantur, innixi voluptatibus, ambitioni
& potentiae mundanae, hinc Christus regnum suum à mun¬
do separat, & mundanarum rerum curam ab se reijcit, licet
rerum omnium, sapientiaeque ac scientiae cognitio, fons &
origo ipsa siet, hisce tamen neglectis, regnum sapientiae di¬
uinae annunciauit, quod ante omnia à nobis quaerendum es¬
se, & ipse statuo: verùm quae tua circa hoc sit sententia, au¬
dire desidero.
ADOLPHVS.
Fateri equidem vel ipsa veritas me congit, haec omnia
ita se habere, licet opinioni longe diuersae iam dudum cal¬
culum addiderim. Et quidem sententia illa mea cum fi¬
liorum huius lucis opinione ad amussim conuenit, sed cum
aliena prorsus ab hac ex te audiam, mutanda illa foret.
Prorsus itaque & mihi indubitatum videtur, mysterium
hoc & arcanum non omnibus communicari & reuelari pos¬
se, praesertim cum & in alijs omnibus artibus tam ijs ad quas
nos natura prouocat, quam quas magistro duce cognosci¬
mus, idem prorsus obtinere videam, ad harum enim cogni¬
tio