88
33
Pars Prima.
men in sacro Baptismatis fonte professi, Iudaeorum perfi¬
diam & rapacitatem immodicis vsurarum exactionibus
mitantur, cum illi diuinae voluntati morem se gessisse im¬
probe putant, dum Ethnicorum & exterorum (quo nomi¬
ne Christianos appellitare solent,) bona rapuerint, licet ae¬
ternas poenas saluator ijs comminetur, qui proximum vsu¬
ris & exactionibus laedentes, eorum bona abliguriunt, vt &
illis, qui crapulae & luxuriae nomina dantes pupillorum &
viduarum bona intercipiunt, haec vero duo genera homi¬
num auarorum & luxuriantium coniungenda sunt & pari
calculo censenda. Vita vero locupletum illorum Patri¬
archarum, Abrahami, Isaaci, Iacobi, Iosephi & lobi pretio¬
sa & iusta modestiae & obedientiae erga Deum plena. Dei
enim cultum omnibus alijs creaturis praeponebant, & in
puritate vitae & iustitia ambulantes, ardentes & efficaces
preces ad Dominum fundebant. Quemadmodum vero
in veteri testamento apud plerosque magnae erant diuitiae,
sed magno constantiae vinculo coniunctae: ita in nouo in¬
opia plurimos premit Christi cultores, requiritur tamen
consimilis constantia, timor & amor erga Deum. Ex his¬
ce omnibus satis copiose te intellexisse putò, causa quae sit,
ob quam mysterium hoc absconditum adeo & arcanum ha¬
ctenus prae oculis multorum fuerit, cum daemon facili ne¬
gotio viam aliam aberrantem à recta via demonstrare pos¬
sit per vanas huius mundi voluptates, hic enim in cogni¬
tionem omnis mali nos seducit, peruersus namque & sce¬
leratus sapientissimum omnium, primum nostrum paren¬
tem Adamum seduxit: quinimo per huius astutiam omnes
sancti in deteriora lapsi, & hoc propter peccatum nostrum,
ex quo ira Dei in nos effusa est, & omnia summo labore, cu¬
ra, ac sollicitudine mortalibus venduntur, hic enim calix
ille crucis ad vsque sabbathum illud magnum & requiem
futuro seculo aeternam, in qua cum Christo Saluatore de
fru¬
E