88
37
Pars Prima.
immutabilis voluntas, vt nocte dieque legem eius medi¬
temur, ex hac enim animae salus exoritur, homoque cogno¬
scit, omnia precibus ab eo bonorum fonte efflagitanda,
terrenorum curam abijciendam, & dona nobis collata in
humilitate & modestia custodienda esse, in hoc enim dae¬
monis maxima omnium potestas & astutia elucescit, eius¬
que vim & calliditatem nemo nostrum effugeret vnquam,
nisi Dei misericordia nos protegeret. Quae vero vlla homi¬
nis felicitas, emolumentum ac praestantia, omnibus licet
vtiae voluptatibus & diuitijs abundet, nisi animae morbi cu¬
rentur, & auferantur? Hoc enim maximum illud erat be¬
neficium, cum Christus Saluator noster peccatorum re¬
missionem curationi morborum semper coniungebat.
ADOLPHVS.
Vera quidem haec sunt, sed non satis decenti trutina
examinantur apud plerosque, quod etiam vitium mihi ipsi
inhaerere diffiteri plane nequeo, cum & aequo plus animus
iam dudum cupiditatibus & voluptatibus mundanis adhae¬
rescat. Verum enimuero cum diuitiarum vsus & possessio,
vt & opus illud naturae diuinae voluntati non repugnet, spes
me optima tenet, iuxta Dei Opt. Max. ordinationem & vo¬
luntatem me eo vsurum, praeter haec Pharisaeorum illa coe¬
citas me aliquantulum tenet, qui credere nolebant, nisi mi¬
racula & signa viderent Christi, quamuis fidem ad salutem
animae necessariam adesse mihi per Dei gratiam minime
dubitem, sed ad confirmandam fidem de miraculis diui¬
nis & cognitionem parabolarum praeclarissimi huius the¬
sauri, exactiorem explanationem dictorum expecto.
SENIOR.
Haec omnia eo prolixius à me commemorata sunt, vt
intelligas thesaurum hunc magicis artibus non acquiri,
E 3
pro¬