88
38
Aureliae occultae Philosophorum
prout alia ijs acquiri nonnulli putant, nec fiduciam plena¬
riam in eo collocandam, vt nec omnem ei fidem derogan¬
dam esse. Sed vt apertius demonstrem tibi, quę vera illa cau¬
sa siet, ob quam abscondi debeat à cultoribus, nec vni soli
eum dari, nec enim omnia vni soli dantur. Hinc illa Christi
saluatoris praeclara parabola, Matth. 6. neminem duobus
dominis inseruire posse: & vt videamus, Deum in naturae
peribus semetipsum patefecisse, quo opera eius mirabilia in
omnibus cognoscantur, & quidem hoc modis varijs, & ten¬
tationum afflictionumque generibus diuersis, non volupta¬
tum coeno, prout videmus eum Zachaeum illum animi vitio
labascentem suscepisse, praetenuis licet & infimae sortis hic
esset, eius nihilominus hospitio vti voluit, quoniam magne¬
ticus ille amor apud Zachaeum erat, qui in alios quoque de¬
riuabatur. Verum ex communi humanae naturae labe ani¬
mum efferimus, & benignitatis fontem occludimus, quasi
hoc Dei donum nobis in nostram solum vtilitatem conces¬
sum sit, cum potius in beneficentiae opera erumpere, & mi¬
sericordiae beneficia erga pauperes exercere debeamus, sed
haec omnia mundi huius sectatores facile rident, diuitiae
namque hominum animos peruertunt vt diuersa plane
gant, & iustitiae froenum immutent, hinc Mammon opes à
Christo dicuntur. Quin & sapientiam diuitiae conferunt, &
numo loquente pauperum sapientia silentio inuoluitur,
difficilis ea de causa introitus locupletum in regnum coele¬
ste, sapientes autem pauperes, mansuetos, humiles Dominus
nouit, & sustentat, diuitum copiam in inopiam redigens (cum
putent nullius opera sese indigere) & sapientiam mundi hu¬
ius stultitiam esse demonstrans. Ante omnia, amice iucun¬
dissime, regnum Dei quaeramus, & cum Propheta Dauide
oremus, vt Deus secundum nostram indigentiam & suam
psius voluntatem necessaria largiatur, ne ad sinistram & er¬
rorum viam deflectamus, cum via mundi huius lubrica val¬
de