88
39
Pars Prima.
de sit & periculosa. Salomon etiam. Rex à Deo sapientiam
flagitat, vt populum Dei ad eius honorem ac laudem guber¬
nare possit, & ab ipso immensos diuitiarum thesauros acci¬
piebat, prout etiam idem Salomon inquit, sapientiam in bi¬
uijs clamantem ad sui amorem & studium amplectendum
inuitare, magna enim & praeclara est gloria diuina, vbique no¬
bis sese exhibens, & inuitans, pauci autem ex nobis atten¬
tius haec considerant in hac mortali vita, quae velocius auo¬
lans, plerisque nihilominus segnis abirè videtur. Magnum
autem est mysterium Dei, apud timentes eum, & pijs lux
exoritur in tenebris, ex Deo misericorde & iusto. Psal. 112.
Ne igitur temporis pretiosum illùm thesaurum, & mentis
aciem corporisque vires in acquitendis & congerendis mun¬
danis diuitijs, consumamus, ambitiososue & superbos
mitemur, sed potius, omnia nostra ad commodum & vtili¬
tatem piorum, imprudentum licet, in timore Domini di¬
rigamus.
ADOLPHVS.
Licet vera haec fatear, scrupulus tamen ille adhuc me
remordet, cum audiam Philosophorum esse sententiam,
thesaurum hunc precibus à Deo efflagitandum esse, & de¬
poscendum.
SENIOR.
Aliquoties iam dudum ex me audiuisti, regnum Dei
ante omnia esse quaerendum, & hinc omnia Deum nobis
additurum, nec hominem ex solo pane viuere posse, sed
ex verbo omni, quod ab ore Dei progreditur. Eadem
autem ratione qua daemon Saluatorem nostrum tentauit,
eodem modo & adhuc hodie nos tentare solet, tempore ne¬
cessitatis, vbi enim fides & verbum Domini nobis non ad¬
est, in afflictionibus desperamus & animum omnino abijci¬
mus,