88
40
Aureliae occultae Philosophorum
mus, imo & prospera flante fortuna idem nobis accidit, se¬
ctamur quinetiam ipsum daemonem, & authorem omnis
mali, & auxilium ab eo requirimus, ille vero ea nobis pol¬
licetur, quae sua non sunt, & in extremas ignorantiae tene¬
bras praecipitat, coelestem igitur panem & manna terrestri
longis parasangis anteferamus. Quod vero Philosophi, in
inuestigando hoc thesauro, Deum exorandum dicunt, re¬
cte hoc & vere dictum, Deus enim solus nobis eum largitur,
modo ne temporis etiam momenta ei praefigamus & mo¬
dum, voluntatique eius fraenum inijci ne praesumamus, hic
enim est veritas, sapientia & iustitia, vnicuique iuxta suum
debitum per spiritum sanctum tribuens, prout etiam in
postolos ille est effusus. Hac etiam de causa quotidie in
oratione Dominica, panem nostrum quotidianum efflagi¬
tare iubemur, nescimus enim quae petere à Deo debeamus,
& saepius ea quae in nostri perniciem cessura sunt, petimus,
licet haec quandoque concedantur nobis vt per ea tente¬
mur. Solum igitur auxilium spiritus sancti, prospera vale¬
tudo & pacis commoda à Deo petenda, ab hoc enim omnis
scientia, & sapientia, & naturalis & spiritualis, descendit,
Christus autem ardenter admodum salutem hominum de¬
siderabat, hinc dicit regnum suum non esse de hoc mundo,
& ad hoc se in mundum venisse, vt homines saluos ad re¬
gnum coeleste reduceret, & ex tenebris ignorantiae ac ter¬
renarum opum erueret, donec tandem aliquos eo perduxe¬
rit, eum in finem orationem illam dominicam quam ap¬
pellamus nobis tradidit, & docuit quo modo ad Deum pa¬
trem, cuius filij per adoptionem sumus, preces nostras di¬
rigere debeamus, cum antehac sub ceremonijs Legis in
metu & timore seruili coram eo ambularemus. Praeter
haec latere te non puto, naturale ex supernaturali oriri, &
regnum Dei ab aeterno esse, ex quo regnum temporale pro¬
manat. Annon enim primum coelum & firmamentum
prae¬