88
52
Aureliae occultae Philosophorum
operis, vnius rei. Quemadmodum etiam omnia ex vno
fiunt, per considerationem vnius. Ita omnia ex vno hoc fa¬
cta sunt per coniunctionem. Pater eius sol est, mater luna,
[Image 3]
ventus in vtero gestauit, nutrix eius est terra, mater omnis
perfectionis. Potentia eius perfecta est. Si mutatur in
terram, terram ab igne separato, subtile & tenue à grosso,
& crasso, & quidem prudenter cum modestia & sapientia.
In coelum hoc à terra ascendit, & à coelo rursus in terram
descendit, & potentiam ac efficaciam superiorum ac infe¬
riorum recipit. Hoc modo acquires gloriam totius mun¬
di: Propulsabis igitur tenebras omnes & caecitatem, haec
enim est fortitudo omni alij fortitudini & potentię palmam
praeripiens: omnia namque subtilia & crassa duraque pene¬
trare ac subigere potest. Hoc modo mundus hic conditus
est, & hinc coniunctiones eius mirabiles, & effectus miran¬
di, cum haec via sit, per quam haec mira efficiantur, & pro¬
pter