88
53
Pars Secunda.
pter haec Hermetis Trismegisti nomine me appellarunt,
cum habeam partes tres sapientiae & Philosophiae vniuersi
mundi, consummatum est verbum meum, quod dixi de
pere solari.
Hoc dictum palmarium est & omnibus alijs de hac mate¬
ria prolatis palmam praeripiens, totius artis mysteria in sese
continens, prout etiam Theophrastus de hac arte sequen¬
tia tradidit. Summa dictorum in hoc consistit, recipe lu¬
nam è firmamento, mutato eam superiori loco in aquam,
& in terram conijcito, & tunc mitaculum toto orbi admi¬
randum perpetrabis. Si vero operationem ad finem per¬
duxeris, & è principatu in terram cribratam conieceris,
quae in arte nostra terrae lutosae comparatur, purga & libera
ab ea illam, tunc enim longe splendidiore radio fulgebit.
Si vero subtristem, & mutatam eam videris, in balneo ve¬
nustatis eam lauato, & vestimento fulgoris permanentis, &
terra cruda qua mirifice gaudet, orna, & in eo vestitu per¬
maneat ad tempus vsque ipsi congruum, tunc enim perpe¬
tuo in eo permanet, quo etiam iuxta libitum ei vincula inij¬
cere possis. Hoc est mysterium inuersae Lunae, quod si as¬
secutus fueris, omnia arcana artis tibi reuelabuntur.
SYMBOLVM F. BASILII.
Valentini.
Lapis est minime omnium preciosus, ex quo ignis fugiti¬
uus extrahitur, ex hoc autem igne lapis ipse est constru¬
ctus, colore candido & rubro, nec tamen lapis est. In hoc
lapide natura operatur & fontem limpidum producit qui
patrem suum fixatum aquis suffocat, & absorbet, donec
nima ei tandem reddatur; & mater fugitiua in regno simi¬
lis fiat. Hic etiam lapis potentiam, ac vires magnas ac¬
quirit, solem aetate praecedit, matre fugitiua per Vulcanum
prae¬
G 3