88
Aureliae occultae Philosophorum
[Image 10]
dida nuptiali dignos esse: Quod si amicabiliter illum com¬
plexi fuerint, vestitum purpureum & aureum consequen¬
tur, & sabbatho requiescent, in quo creatori suo hono¬
rem debitum exhibebunt. Iam quidem Luna obediens pro¬
dit, die solis illucescente, & amica illa dilecta (Argentum)
niueo vestitu amicta prodit. Tu vero reliqua laetus percipe.
FIGVRA QVINTA.
Iam demum è sepulchro rediuiuus prodeo, & fratribus
meis appareo, sponso meo me am plectente, quo etiam
fratrem meum debilem adhuc & imbecillem tingendo, con¬
stantem & spiritualem candidumque reddam, quin & vim
& potentiam Regis reuelem, qui victor me propediem
subsequuturus; Soli nos similes reddet, quoniam in me re¬
surrexit, assimilor autem mari crystallino fixo, & malitiam,
imperfectionemque fratrum meorum amare deploro, per quam
à me recedentes, lapidibus & pulueri terreno coniuncti,
vim omnem amittunt, terrenis inhiantes, & coelestia ne¬
gli¬