88
Pars Secunda.
[Image 11]
gligentes, sine remissione enim vlla lachrymas profundo,
ex quibus benedictio promanat, nec vanitati & impuden¬
tiae studium addico, prout soror mea Venus, hisce intenta,
semper lasciuit. Verum & illa vestitum meum consequi pote¬
rit, quem quinque distribuere debebam, si modo viuere me¬
cum sustinent. Frater autem meus, sceleratus ille Mars,
fraudulentus, posthabitis lachrymis & lamentationibus
meis quamplurimos prosternit, & perimit innocentes, &
ira radiante inflammatus, sapientiam, modestiam & pacem
omnino aspernatur. Idem animus etiam fratri Saturno est,
qui melancholica passione obrutus, auaritia, plurimo¬
rum salutem obuertit, hinc facies eius subtristis. Iupiter ve¬
ro clemens, coronae regiae adpropinquat, seuerus, subtimi¬
dus, & saepiuscule inconstantiae passionibus subiacens: pro¬
ut maxima pars hominum ijsdem subiacet, licet omnes tan¬
dem in vnum congregandi & coniungendi sint homines.
Mercurius vero frater meus iunior, senex quamuis, pru¬
dentia, concordiae vinculum pariter abrumpit, lachrymat,
ridetque affatim, cum salamandrae similem sese esse videt,
mercenarius est, & mirabilium operum patrator: similis ei
qui¬