88
68
Aureliae occultae Philosophorum
itaque opem implorans, tandem exiguam lucem procul à
me in abditis specus video, quae sensim aucta propius ad me
accedebat, Ego vero viribus destitutus haesitans tandem vi¬
[Image 14]
debam virum quendam pellucidum, tanquam aereum, co¬
rona regia, stellis vndique exornata, redimitum, dum vero
attentius inspicio, omnia interiora eius conspiciebam, ce¬
rebrum quidem tanquam aquam crystallinam, semper sese
mouentem instar nubis, & cor tanquam carbunculum, ru¬
bens, praeter haec videbam alia eius intestina, pulmonem,
iecur, ventriculum & vesicam, quae omnia pura & pelluci¬
da erant instar vitri, nec tamen fel, lien caeteraue intestina
apparebant, eius vero claritatem ac puritatem verbis de¬
clarare non possum, & tanquam insomnio pressus tandem excla¬
mo, Libera me, ô Domine Deus, ab omni malo. Vir autem
ille ad me accedens inquit, Adolphe, sequere me, monstra¬
bo tibi