88
69
Pars Secunda.
bo tibi ea, quae praeparata tibi sunt, vt è tenebris in lucem
transmeare possis. Ego, inquam, quisnam sies, ignoro, spi¬
ritus Domini coeli ac terrarum me regat: ille vero, sequere
me, ait, cum enim & me & dominum meum diligas, recipro¬
co amore à me redamaris, tu vero aeternum illum Dominum
summa laude celebrabis. Hisce dictis, tandem in interiora
specus ingressus, omnia illa attentius considerans, video in
corona illius stellam praefulgidam rubram, cuius radij totum
corpus meum, & praecordia penetrabant, vestis eius erat li¬
nea, candida, floribus versicoloribus aspersa, colore viridi
interius praefulgente, praeter hęc ex corde eius ad cerebrum
& vice versa vapor quidam semper mobilis ascendebat.
Tandem vero manu parietem fragore magno concutit, &
oculis meis sese subducit, hinc rursus magnae tenebrae, &
solicitudo metusque animum meum occupant, exoriente
vero sole, accenso cereo interiora specus perscrutando pa¬
rietem concussum video, arcam plumbeam reperio, quam
cum reserassem, librum video in cuius foliis fagineis figura
parabolica de veteri Adamo annotata erat, ego vero diurna
nocturnaque versabam hanc manu, donec tandem per vni¬
cam vocem arcanum illud mihi reuelaretur, ex quo mirabi¬
lia multa penitus cognoui. In Meridiem perspiciebam, in
qua calidi illi Leones, & in loca Polis subdita in Septentrio¬
ne, in quibus vrsi vagantur, summa vero laude nomen Do¬
mini decantabam, & cognoscebam mysterium obsignati il¬
hus libri naturae, quod arcanum etiam prout antea additum
fuerat hoc loco apponam.
SYMBOLVM
SATVRNI.
ADamus senectute confectus, cum coniuge legem prae¬
uaricatus, maledictionis sententiam in sese deriuarat,
metu
I 3