135
13
PHILOSOPHIAE
HERMETICAE
Tractatus primus, qui est
VERVS HERMES.
Autore
HENRICO NOLLIO.
PRAEFATIO.
NEmo non hoc seculo, qui vel simpli¬
cem aquam, vel oleum è corpore
extrahere nouit, non tantum haberi, sed
etiam audire, Hermeticus desiderat. Et
Medici hodierni, qui Chymiae beneficio
remedium aliquod concinnare didice¬
runt, ab Hermete nomen mutuantur;
idque eo fine, vt veris philosophis verisque
medicis à vulgo annumerentur. Mani¬
festum enim est, & vel vulgo notum, quod
Hermes philosophorum pater appelletur,
veramque sophiam, Deo inspirante, ob¬
tinuerit, atque ex ea summam totius
mundi gloriam, vniuersam omnium rerum¬
imperfectionem quandam habentium medi¬
cinam sibi comparauerit. Quis ergo non
ex animo optet esse Hermetis verus &
genui¬