135
PRAEFATIO.
14
genuinus filius, atque eiusdem sapientiae
particeps, verùm enim vero quemadmo¬
dum Consulis nomine non dignatur, qui¬
nunquam consulatu functus est: ita quo¬
que nunquam nomen sapientis Hermetis
sibi sumat, qui sapientiae Hermeticae ne¬
micam possidet, Id quod ex animo pensitans
hodiernorum sophistarum arrogantiam, qua¬
similes viris antiquis, verae sapientiae cul¬
toribus videri quam esse malunt, agnosco:
Vnde in sincerioris philosophię gratiam,
atque in sophisticae ambitionis refutatio¬
nem hunc compendiosum tractatum
conscribere, atque verum Hermetem in¬
scribere volui, vt candidus lector veros
Hermeticos à pseudo Hermeticis & so¬
phistis discernere sciat. Tempus enim est
praesens, quo philosophia in vulgus nota
atque cum sophistica summum commer¬
cium habens repudietur, veraque sapien¬
tia, quae ab antiquis Sophis exculta, & ad
nos propagata est, è tenebris ad lucem re¬
ducatur, atque sophisticae altercationes
ad autorem suum, Cimmeriasque tene¬
bras redeant, ne inposterum sumptus &
horae in sophisticis scriptis inutiliter in¬
sumantur. Vt vero hic tractatus certa &
perspicua tractetur methodo, docebo;
I. Quis