135
20 TRACTATVS I.
hisce verbis exprimit: "Separabis terram ab igne, sub¬
tule à spisso, suauiter, cum magno ingenio". Tria hic no¬
tabis i. ignem Hermetis esse vnicum, quia opera
tio describitur vna. 2. Esse tenuem & lenem, quia
separatio terrae ab igne debet fieri suauiter cum
magno ingenio. 3. Ipsam operationem, quae
in separatione terrae ab igne, subtilis à spisso¬
consistit: id quod fit continua irrigatione &
aquae affusione. Quo enim saepius terrae aqua
affunditur, eo magis ipsa terra attenuatur &
subtiliatur, vsque dum infans sophorum exindi
prodierit. Vnde vt ascendendo à terra in coelum
& iterum descendendo in terram filius sapientia
primum à natura generatur; ita idem filius simil¬
ascensu & descensu in philosophico vase in so¬
dam medicinam, reiectis vulgaribus chymiae
perationibus, regeneratur. Sic tandem concludo.
Veri Hermetici veram philosophici mysterii
materiam paulo ante descriptam sciunt, non nisi
vnam agnoscunt, atque modum in Hermetis ta¬
bula depictum & adumbratum in operando ob¬
seruant.
Atqui vulgares chymiste nec sciunt veram ma¬
teriam, nec vnam sed plures adhibent, nec mo¬
dum operandi Hermeti obseruatum sectantur. Ergo.
Vulgares chymistae non sunt veri Hermetici.
Propositio negari non potest: aequum enim est,
vt qui ab autore aliquo nomen sibi sumat, eius
dem autoris institutum ad amussim sequatur.
Assumptio tandiu vera esto, donec vulgares chy¬
mistae demonstrauerint, sibi & veram materiam
modumque in illam operandi verum, perspectum
& exquisite notum esse. Pro me alsumptum con¬
firmat