135
DE VERO HERMETE. 25
firmat Michael Sendiuogius, qui tractatu suo pri¬
mo in haec verba loquitur: "Si hodie reuiuisceret ipse
philosophorum pater HERMES, & subtilis ingeni
Geber, cum profundissimo Raimundo Lullio, non pro¬
philosophis, sed potius pro discepulis à nostris Chymistus
haberentur: Nescirent tot hodie vsitatas destillationes, tot
circulationes, tot calcinationes, & tot alia innumera¬
bilia opera Artistarum, quae ex illorum scriptis huius
seculs homines inuenerunt & excoguarunt. Vnicum
tam en nobis deest, scire, quod ipsi fecerunt, lapidem
videlicet philosophorum, seu tincturam physicam". Nos
dum illam quaerimus, alia inuenimus. Quae cum
ita sint, tatum & firmum esto. Quicunque scit
Hermetis magisterium, eiusque praeparandi mo¬
dum, Verus est Hermeticus: Qui nescit, & se ta¬
men Hermeticum salutari cupit quamuis omnia
alia olea, salia & aquas distillare norit, ille est men¬
dax, & sophista.
CAPVT III.
Quomodo Hermetis Doctrina propaga¬
ta fuerit?
DOctrina HERMETIS cum tantum arca¬
num, quo in vniuerso hoc modo ex naturae
profundissimo penu non habetur maius & prae¬
stantius, proponat, atque eius cognitione indi¬
sum vulgus, quod plus mundi gloriam, quam
suam ipsius salutem, & aeternam felicitatem af¬
fectat, ad abusum facile prolabatur. Veri philosophis
vnanimi consensu, id mysterium sibi solis con¬
creditum seruare. atque omnes indignos omni
studio ab eo procul arcere voluerunt. Audi subti¬
B 3 lissimum