135
TRACTATVS. I.
lissimum Raimundum Lullium, qui theor. test c.
6. sic ait: "Secretum teneas, quia totum fit arte & scien¬
tia, & nulli dices, nisi velis maiestatem philosophorum, &
secreta eorum accusare, etc".
Quae cum ita sint, sinceriores philosophi sty¬
lum suum in hunc modum formarunt, vt à solis doctri¬
nae filiis ipsorum dicta apprehendantur & intelligam
tur, sophistis verò & indignis verae sapientiae nu¬
cleus maneat absconditus. Vnde iam aenigmaticos
parabolico, iam plane alieno stylo sapientes artem
Hermetis conscripserunt & exposuerunt, vt ni¬
hil nisi inania figmenta philosophastris, ingen¬
tia vero mysteria veris Hermetis discipulis sciuis¬
se videantur. Lapidem seu medicinam suam om¬
nibus nominibus nominauerunt, quia omnium
rerum virtutes in se continet. Ad literam ergo
philosophici tractatus nec volunt nec debent in¬
telligi.
CAPVT. IV
Quomodo & qua occasione Hermetico philoso¬
phia defoedata fuerit.
MVndus cum diuitis adeo indulgeat, vt no¬
ctesque diesque in corradendis pecuniis
insumat, atque per otium & negotium nihil nisi
argentum meditetur, variae technae à plurimis ha¬
ctenus inuentae fuere, quibus alios circumue¬
niant, diuitias vndecunque colligant, aliorumque
loculos emungant. Versutia hic opus est. Vnde
inueniuntur, qui diuitibus, (cum hi, quo di¬
tiores fuerint, eo ardentius ad auri sui maio¬
rem accessionem adspirent) magnam auri co¬
piam & sapientissimi opuientissimique Salomo¬
nis