135
DE VERO HERMETE. 25
njs imminensos auri thesauros pollicentur, atque
se indubitatos auri conficiundi processus tene¬
re temere gloriantur. Auari isti homines, qui
Midae similiores quam Hermeti philosophorum
patri haberi volunt, mox fidem adhibent, sum¬
ptus subministrant, ingentibus muneribus im¬
postores afficiunt, atque auro inhiantes de die in¬
diem Pluti accessum expectant. Sed omnis spes in
nihilum tandem abit: Impostores cum dedecore
vel aufugiunt, vel se quodammodo excusant.
Sunt & praeterea alii, qui ex scriptis sophorum
literaliter intellectis sine naturae verae vera cogni¬
tione ad magisterii Hermetici veritatem prouehi
intendunt. Verum cum ad literam vbique philo¬
sophorum scripta intelligant, ad sua sophistica
figmenta, quae vel ipsi sibi imaginati fuere, vel ab
aliis accepere, sensum eorum detorqueant, nec
naturae viam notam habeant, nunquam ipsorum
conatus ad frugem peruenit, sed in perpetuum
quaerentes nihil inueniunt, quod vel micam sapien¬
tiae Hermeticae habeat. Si in opere suo colorem
aliquem similem colori alicui, à sophis depicto
deprehenderint, laetantur, exultant & triumphant,
non cogitantes, quod cuique corpori omnis ge¬
neris colores insint, atque ignis varii varia dispo¬
sitione è tenebris prolici queant. Inter istas vero
laeticias processus fingunt, eos dictis sophorum
palliant, atque caro precio vendunt, vt sibi ad
delicias mundi argentum concilient. Sophistae hi¬
sunt, qui Hermeticae arti ex eiusmodi sophisti¬
cationibus & deceptionibus maculam affricant,
contemptum afferunt, atque alios homines vel
sius veritatis amantissimos in consortium
B 4 suum