135
TRACTATVS I.
24
suum trahere, extremamque in perniciem intru¬
dere pro more habent. Hisce nebulonibus pio¬
rum aures non pateant: sed serio cogitent, stu¬
dium Hermeticum versari non primario circa
auri elaborationem, sed circa medicinam, quae
non tantùm auri, sed etiam omnium aliorum tam
superiorum quam inferiorum corporum vires in
se possideat. Tantum de Hermeticae doctrinae
conspurcatione aliunde inuecta dixisse sufficiat,
& verùm maneat, auri aucupio, sophistarum frau¬
de, literali dictorum philosophicorum sensu, pro¬
cessibus scriptis, atque naturae neglecta consi¬
deratione veram HERMETIS artem defoeda¬
tam esse, atque in odium & contemptum deuenisse.
CAPVT V.
Qua ratione è tenebris vera Hermetis Sophia sit
eruenda?
MAgna sane sapientia est, quam HERMES
Dei inspiratione sibi acquisiuit, & quanto
maior & praestantior est, tanto maiorem diligen¬
tiam ei comparandae quisque hominum adhibe¬
re cupiat: Aequum enim est, vt, quod omnium
hominum vtilitati inferuire potest, omni studio
quaeratur & vestigetur, verùm cum philosophi ar¬
tem Hermetis studio ex Dei indultu obscure tra¬
ctarint, eam solis doctrinae filiae scripserint, atque
Sophistae suis fraudulentis processibus magis ma¬
gisque obfuscarint, in rationem, qua è tenebris ars
illa diuina eruatur, quisque veritatis amans inqui¬
rere studeat. Ego hac vice iis, qui ex intimis cor¬
dis visceribus & non ex ficto animo ad sinceriorem phi¬
losophiam adspirant, viam certissimam, qua è tene¬
bris