135
DE VERO HERMETE. 25
bris in lucem ars HERMETIS statuatur, ex
phorum vnanimi consensu & ipso naturae lu¬
mine explicabo. Moneo itaque primum, vt porta
mea Hermeticae sapientiae diligentissime legatur, &
ad eius monita artis philosophicę studiosus omnes
suas cogitationes & operationes dirigat. Non ve¬
ro arbitrator, sibi viam ad arcanum arcanorum ex
porta mea patere posse, nisi virtutibus iam recen¬
sendis sit praeditus. Qui ergo philosophici myste¬
rii, ab HERMETE philosophorum patre per tabulam
Smaragdinam ad nos tanquam ad genuinos hae¬
redes propagati scientiam ex animo consequi de¬
siderat, ille
I. DEVM timeto & se humiliato.
Initium sapientiae est timor Domini: ait Syraci¬
des. Eum, inquit Hermes liber de compositione,
qui in hanc artem & scientiam introduci vult, opor¬
tet arrogantiae vitium à se repellere, & pium
esse & probum, ac profundae rationis hominibus
humanum, & sereni vultus ac hilarem, Deumque
ante omnia timere.
II. Esto sufficienter locuples.
Id est, Tantas habeto diuitias, quantae sumpti¬
us in magisterio collocandis, & sustentatione
vitae suae, dum operatur, sufficiunt: Cum enim
sumptus nostro operi impenduntur, impossibile
est ex Aristotelis sententia, indigentem philosophari.
III. Beneficus & largus.
Itaque nec auarus, nec vsurarius, nec monetae
renouator, nec mercator esto. Atque hinc Lull.c.
29. theor test. ait: illud secretum non manifestari,
philosophis, & phlosophiae verae filis, qui
indagatores & amatores eius, & non sophi¬
B 5 stis,