135
30 TRACTATVS.
Stultis sunt stultiores, ait Senior qui praeparant
illud, quod in se tincturam non habet.
III.
Variis in vasis suas materias coquunt.
Operantum, inquit Dionysius Zacharias Gal¬
lus, hac tempestate pars maxuma errorem suum
hoc ipso fateri cogitur, cum nemo non ipsorum
tres vel quatuor furnos habeat, & nonnulli de¬
cem vel duodecim, hunc ad calcinandum, illum
ad soluendum, alium ad sublimandum & innu¬
mera vasa, quibus vtuntur: verum enim vero ii in
extremum operarentur, priusquam hac via ad per¬
fectionem peruenirent, nisi suas operationes
corrigerent.
IV.
Ingentes sumptus ad magisterium requirunt.
Id quod Reges, Principes, Comites & nobiles
viti, qui eos alunt, vbertim testari possunt, sec
multae expensae non sunt nostro magisterio con¬
ficiundo necessariae; quia vna materia, vnum vas,
& vna sola coctio ad lapidis creationem requiri¬
tur. Vili precio, ait subtilissimus Geber, ad com¬
plementum peruenies.
Processus habent scriptos, secundum quos
operantur.
At ars nostra nullo continuo processu ad li¬
teram intellecto continetur: philosophi veri ad
eo hanc nostram scientiam aenigmatibus, para¬
bolis & figuris occultauerunt, vt impossibile
sola librorum lectione ad cognitionem huius ar¬
tis peruenire. Dionys. Zach. Gall.
VI.