135
DE VERO HERMETE. 31
VI.
Vltro sua officia magnatibus deferunt, atque
iis artem auri conficiundi pollicentur.
Magnates vel ad superbiam, vel ad mundi de¬
licias vel ad tyrannidem diuitias expetunt, ac pro¬
nide iis, qui se auri conficiundi rationem tenere
gioriantur, faciles praebent aures, non cogitantes,
quod auri studium à philosophis non primario,
sed secundario spectetur. Aurum primo non in¬
tendit, qui omnium rerum, non solum metallo¬
rum sed etiam vegetabilium & animalium vitia,
imperfectionesque vno catholico remedio ex
omnium perfectissimo corpore extracto auferre.
& in perfectiones transplantare sibi proponit. Si
metallorum perfectionem solam non quaerunt
philosophi, quo fine opus est, vt in metallico cor¬
pore omnium rerum supplementum & instaura¬
tionem quaeramus. Tinctura auri cum certum & de¬
terminatum rerum sublunarium genus sit, catho¬
licum remedium esse nequit: ac proinde qui vni¬
uersalem affectant medicinam, tincturam auri
per se non appetunt, secus qui faciunt, sophistae
sunt, & nunquam nostro magisterio dignabun¬
tur. Quia autem magnates sunt sitientissimi auri
& pecuniae, Sophistas auri tincturam primario in¬
tendentes ad se vocant, vel quando suam operam
deferunt, sibi diuinciunt, vt breui magnam ar¬
genti copiam ipsorum auxilio corradant. Verum
vt st altum est magnatum propositum: ita nun¬
quam aliquid aliud, quam summam argenti ia¬
cturam inde reportant. Suspectus est omnis, ait
Thomas Aquinas, in hac arte seruiens regibus
& praelatis.
VII.