135
TRACTATVS. II
adduxerunt, vt per hoc adstruerent, scientiam
fore naturalem, & in omnibus naturam imitati.
Dionys. Zach. Gal¬
Quotquot naturam imitati fuere, ad huius ar¬
tis notitiam peruenerunt.
Clangor Buccinae.
Plus imitatur Alchymia inter omnes alias ar¬
tes naturam: aliae enim artes naturam imitantur
similitudinarie; Alchymia vero mera veritate.
Imitator vero naturam I. In materia.
Sic enim ait Zach. Gall. Si naturam ars imita¬
tur, necessario fatendum est, ipsam vti simili ma¬
teria qua natura. At natura in procreatione metal¬
lorum solo argento viuo vtitur. Itaque (vt cum
Assiduo loquar) opus philosophorum & prophe¬
tatum non fit, nisi in solo argento viuo. Natu¬
ram exactissime imitamur, ait Teruisinus, quae in
suis mineris aliam non habet materiam, in quam
operetur, praeterquam puram formam Mercuria¬
lem. II. In re motione extranei. Teruis. Turba phil.
Morienus. Itaque qui aliquid aliud quam Mercu¬
rialem naturam ad opus nostrum assumunt, so¬
phistis merito associantur. III. In pondere. Qui¬
cunque naturam in his imitari volet, huius ob¬
seruet ordinem & pondera duntaxat. Teruis. Si
velis, ait Sendiuogius tract. 12. vt natura melioretur
in actu, solue corpus quoduis, & illud, quod natu¬
accessit heterogeneum, separa, purga, coniunge pu¬
ra puris, cocta coctis, cruda crudis, secundum na¬
turae pondus, non materiae. IV. In colore. Ita enim
Teruisinus. Pro gradibus huius alterationis Mercurii
(in nostro opere) per suum sulphur diuersi colores
oriun¬