135
DE PORTA HERMET SAPIENT. 47
iuntur, non aliter, quam per naturam in mineris:
Colorum eiusmodi prmus est nigredo Saturnea:
Secundus albedo Iouialis: Tertius Lunaris: Quar¬
tus Venereus: Quintus Martialis. Sextus Solaris:
Septimus vero color vno gradu solarem vincit: si¬
quidemmateriam nostram perficimus, & plusquan¬
perfectam reddimus post dictos colores rubeo san¬
guineoue colore exaltatissimo. V. In igne. Nam
ignis duntaxat, ait Teruisinus, omnem artem re¬
git, quo natura vtitur. VI. In operando: ars enim
adiuuatur discendo ab operationibus naturae.
Teruis. VII. In operationis tarditate. Natura facit,
ait autor Rosarii philosophorum mihi p. 214. suam
operationem paulatiue: Ego vero volo, vt tu idem
facias; imo secundum naturam tua sit imaginatio.
Hinc philosophi festinationem prohibent.
II. Non operator, nisi rationibus certis, quae
vel ex frequenti & assidua lectione tibi natae
fuere, vel lumine naturae niti videntur, ad ope¬
randum permouearis.
Ab alterius, qui tibi aperte auri conficiundi
rationem, & Mercurii fixationem, aliaque plura
pollicetur, nudis verbis & sophisticis processibus
plane nihil ad operandum flectaris, imaginare tu
potius ex natura secundum naturam, quid tibi
bro & imaginatione prius discedere, quam re,
quam manu & sumptibus. Teste Sendiuogio.
III. Operationes tuae non sunto vulgares.
Itaque I. varia & multa chymicorum vasa. 2.
ignem, quem vulgus chymicorum adhibet, & 3.
instrumenta vulgaria reiicito: Sed tibi vas vnum,
ignis