135
DE AXIOMAT. HERMET.
59
II. Ars substantiam non producit.
Ἡ τέχνη, inquit Pachymerius, οὐσίαν οὐκ ἀπεργάζεται.
Vnde Lull. c. 53. Theor. test. p. 93. b. Ars non potest
dare formam substantialem rebus, sicuti facit na¬
tura per ingenium suae nobilis operationis: ideo
necesse est arti ad naturam recurrere, vt eius sub¬
stantiales formas, quas iam creauit, ad forman¬
dum corpus obtineat. Hoc saltem ars potest,
nempe auxiliari naturae, habito semine. Quema¬
dmodum id euidenter agricultura docet: vbi agri¬
cola semen creat nullum, sed tantùm arando, oc¬
cando & stercorando agrum colit, atque eo dis¬
ponit, vt semen iam ante à natura creatum foe¬
cundiores ferat fructus. Olitor etiam hic tibi
exemplo erit. Hic non creat surculum, quo ar¬
bores propagare nouit, sed iam à natura in sua
arbore productum atque inde rescissum alii trun¬
eò adhuc viuo inserit, vt in eo in arborem ma¬
gnam excrescat, atque plures proferas fructus,
quam si in sua prima arbore relictus fuisset.
Quod bene notabunt sophistae, qui semen auri
ex rebus alienis, nempe ex vitriolo, sale, alu¬
mine, stercoribus, ouis, imperfectis metal¬
lis, &c. per artem fabicare student non cogitan¬
tes, semen auri esse substantiam iam dudum à sole
& luna creatam, suoque primordiali corpori in¬
sitam; ac proinde omnis artis operam frustraneam
esse in producendo semine, quod Deus naturę in¬
clusit: cum ars vi nostri axiomatis substantiam
non producat.
III. Non inuenitur in re, quod in ea non
fuerit antea. Arnold. c. 10. lib. I. Ros. c. Ter¬
uis. p. 7.
CON¬