135
TRACTATVS IV.
60
CONSECTARIVM.
Itaque nullus à natura debet petere, quod nou
habet, nec habebit vnquam.
Lull. c. 18. Theor. test. p. 35.
Catholicum ergo remedium ne quaere in par¬
ticulari corpore. Catholicum è folo catholico
desumendum est. Auari cum nihil nisi aurum noctes¬
que diesque meditentur, auri veram tincturam quae¬
rentes nihil de vniuersali medicina cogitant, ac pro¬
inde id quęrunt in rebus, quod in iis non continetur.
Tinctura nostra physica generalis est; atque non
tantum ad minerale & metallicum regnum, sed etiam
ad vegetabile & animale spectat. Itaque tinctura
auri non tantùm vestiganda est: sed tinctura vni¬
uersi aeque tria sublunarium corporum regna re¬
spiciens. Hęc cum ex auro vulgari hauriri nequeat,
ex alio corpore, quod communiter corpora mi¬
neralia, vegetabilia & animalia ex aequo pure con¬
cernit, atque vere viuum est, desumatur necesse
est: in illo enim, quod catholicum est, catholicum
remedium facilius habebitur, quam in illo, quod
particulare est. Subque vno regno tantum mili¬
tat.
IV. Omnis natura naturaliter perfici desi¬
derat, ac destrui abhorret.
Rosar. phil. mihi p. 395.
Destructio est duplex: violenta & naturalis.
Violenta est, qua semen corporis penitus destrui¬
tur, atque corpus inhabile ad suae speciei propa¬
gationem efficitur. Huiusmodi destructionem
quodlibet corpus fugit: Naturalem vero corru¬
ptionem