135
DE AXIOMAT. HERMET.
61
ptionem maxume desiderat desiderio natura. Natu¬
ralis enim corruptio fit cum seminis conseruatio¬
ne, quippe essentia seminis per eiusmodi corru¬
ptionem magis magísque perficitur: vt videmus
in semine humano, quod in vtero matris destrui¬
tur, vt inde foetus & homo fiat. Simili modo no¬
strum semen in aqua nostra putrescit, corrumpitur,
& secundum externam formam destruitur, vt inde
magis magísque in perfectionem & summum
multiplicationem, ingenio philosophi sic dispo¬
nente, deducatur.
V. Nulla materia potest perfici, nisi patiatur
diu.
Lull. cap. 25. theor. test. p. 46.
Inspice Generationem tritici, quod per multas
septimanas in terra iacet, in eaque variis & lon¬
gis passionibus sabiacet: putrescit enim cum lon¬
ga mora, dum humorem vegetabilem paulatim & non
subito in se absorbet, & pars post partem perfectè
soluitur, vt inde id, quod intus in profundo fuit
absconditum, facilius prodeat & progerminet [unclear].
Semen virile in vtero foeminae non alteratur subi¬
to, sed cum mora, quia humorem animalem quo
nutritur, & soluitur, paulatim attrahit, atque hinc
vt plurimum post quadraginta septimanas foetus
excluditur perfectus. Similiter philosophi volunt,
in creatione lapidis sui non esse festinandum, sed
patienter propter moram, quae est in opere magi¬
sterii propter elementorum repugnantiam maxi¬
ma, operandum, vsque dum arcanum philo¬
sophorum absolutum fuerit.
VI. Succurrendum est naturae per artem
(in eo) quod omissum est per naturam.
Scala