135
TRACTATVS IV.
62
Scala phil. p. 13. Lull. c. 57. theor. test.
Sic cum natura agrum excolere nequeat, ars
naturae venit subsidio, agrum aratro proscindit,
simisque impinguat conuenientibus, vt semen
iniectum vberiores fundat fructus. Sic & philo¬
sophicae nostrae materiae hoc auxili ferentes, eam
certo vasi includimus, in eoquè tandiu igne no¬
stro humido coquimus, vsque dum in sua propria
aqua solis filius in rubicundissimam medicinam
permutetur, fixissimaque inde tinctura prodeat.
VI. Natura non emendatur, nisi in sua na¬
tura propria.
Teruis. p. 14.
Hoc est, vt ipse Teruis. p. 35. explicat: natura
metallica non emendatur, nisi in sua natura me¬
tallica, & non in alia quauis. Huc refer quod Sen¬
diuogius tract. 1. de natura ait: Si praestantius quid
moliris, quàm natura, animaduerte in quo & per
quid melioretur. Et semper id fiet in suo simili.
Exempli gratia; Si cupis metallum (quae est nostra
intentio) vlterius, quàm natura fecit, in virtute
promouere, naturam accipere oportet metalli¬
cam.
VII. Natura natura laetatur, & naturam
continet, & natura naturam vincit.
Quia bis vocabulum Naturae ponitur, duo es¬
se, quae magisterium nostrum constituunt, intel¬
ligito, sed cum haec duo in eadem sententia eo¬
dem vocabulo, mutato saltem casu, expriman¬
tur, vnius naturae & essentiae ea esse certo statuito.
Naturae vero eae dicuntur fixum & volatile. Fixum
in operatione nostra continet naturam volatilem,
ne ab