135
TRACTATVS IV.
66
Solutio corporis fit cum congelatione spiritus &
congelatio spiritus fit cum solutione corporis.
Lull. c. 19. theor. test. p. 17. &c. 94. p. 157. b.
Quantum ergo corpus soluitur, tantum spiritus
congelatur.
XVIII. Corpus grossum (spissum) cum sim¬
plici (subtili) & simplex cum grosso propter
contrarietatem se coniungere non potest, nisi
grossum in subtilitatem per suum simplicem spi¬
ritum conuertatur: & tunc sunt commiscibilia.
Ros. phil. mihi p. 305.
Calid. lib. I. Secretorum p. 332.
Cum iam corpus attenuatum fuerit & subti¬
liatum, & exierit à sua densitate & spissitudine ad
tenuitatem, & à grossitie & corporeitate ad spiri¬
tualitatem, tunc commiscebitur spiritibus, & im¬
bibetur in eis: Et sic vterque euadent vnum &
idem, & non separabuntur: sicut nec aqua mi¬
xta aquae.
XIX. Glacies per minima non coniungitur
aquae, nisi calore in aquam vertatur. Con¬
fer Rosar. phil. mihi p. 298.
XX. In calcinatione philosophica nulla de
bet fieri corporis diminutio; imo potius multi¬
plicatio. Querc. resp. ad Aubertum p. 66.
Aqua enim, qua philosophi calcinant, cum
corpore calcinato vnu quid est, & in vnam naturam
arctius coalescit, ac proinde corporis pondus ad
auget. Id quod sophistae obseruabunt, vt suum er¬
rorem agnoscant, dum ita calcinando corpora
cor¬