135
DE AXIOMAT. HERMET. 67
corrumpant, vt pondus ipsorum minuatur.
XXI. Calx non sublimatur, nisi Mercu¬
rio se incorporet. Arnold. Ros. sui lib. 2.
c. 18.
Corpus, quod non est aqua, vna cum aqua fit
aqua: ait Agadmon in Turba.
XXII. Nihil fructum in nostra arte facit,
nisi prius sit mortificatum. Exerc. Turbae p.
170.
Quod enim seminas, non viuificatur, nisi mo¬
riatur; ait Apost. c. 15. v. 36. 1. Corinth. Qui er¬
go, ait autor Aurorae consurg. p. 213. argentum vi¬
uum sciuerit occidere & moitificare, magister &
philosophus in hoc opere appellatur: nam ar¬
gentum viuum, teste Rosar. phil. p. 252. per se
nihil valet: cum vero mortificatur cum corpore
occulto, tunc valet, & viuit vita incorruptibili:
Et hoc corpus est de natura Solis.
Hermes c. 3. de comp. p. 117.
Oportet nos duo argenta viua simul mortifica¬
re & venerari.
Basil. Valent. im vierten Schlussel.
Wo erstlich kein erden wird / da kan auch kein
aufferstehung folgen in vnserm werck: Dann in
der erden steckt der naturliche Balsam / vnnd das
Saltz derer/ so da gesucht haben die wissenschafft
aller ding , id est: Nisi primum corpus in terram
abeat, non poterit in nostro opere resurgere: nam
in terra naturae balsamus, & sal eorum qui om¬
E 2 XXIII.