135
70 TRACTATVS IV.
ferrum lima comminuentem, quod eatenus mo¬
tu vehementiori incalescit, ac si igne incanduis¬
set.
XXX. E fixis sales redduntur volatiles per
solam proprie aquae Mercurialis additionem.
Querc. pharm. restit. p. 445.
Sic ex cinere vegetabilis alicuius corporis per
aquam nubis vegetabilem sal vegetabile elicitur.
Similiter ex calce metallorum philosophice
praeparata sal metallicum per aquam metallicam
philosophice deducitur, atque e fixo corpore in
volatilem naturam permutatur.
XXXI. Totum magisterium vno modo
incipitur & finitur. Lud. Puer. p. 190.
Scilicet coquendo.
XXXII. Totum opus & regimen non fit
nisi aqua. Afflict. in Turba. sem. semitae
p. 439.
Si aes nostrum, ait Custos Turbae p. 24. aqua
rexeritis, omnia praedicta inuenietis.
CAPVT II.
DE VESTIGATIONE MA¬
TERIAE.
resoluitur.
I. OMnis res est de eo, & ex eo, in quod
Arnold sem. Semitae p. 473.
Sic glacies est ex aqua: resoluitur enim per ea¬
lorem in aquam. Metalla ex argento viuo consti¬
tuun¬