135
DE AXIOMAT. HERMET.
71
tuuntur: resoluuntur enim artificio philosophico
in illud, & quidem in operis initio. Vide Thom.
Aquinatem ad Rainald. p. 35.
II. Vbi vera principia deficiunt, necessario
progressus deficit & generatio eorum, quae a veris
principiis debent oriri. Pet. Bonus.
Cùm itaque aurum debeat esse verum, quod
philosophorum proiectione efficitur, illud quo¬
que ex principiis veris constituitor, ac proinde
omnes, qui ad auri veri productionem adspirant,
videant, vt veri auri vera principia sine alienae na¬
turae immixtione habeant. Quae si habuerint, ad
optatum finem sunt peruenturi.
III. Vbi natura (a) desinit, ibi ars incipit.
(a) In metallicis videlicet coram oculis nostris
perfectis corporibus. Sendiuog. tract 4. p. 20.
IV. Ars Hermetis in multis rebus non
perficitur.
Lull. theor. test. c. 18. Arnold. c. 6. lib.
1. Rosari sui. Rosar. phil.p. 206.
Lapis enim vnus, vna medicina, vna materia,
nicum medium. quo perficitur, vt Liuius citante
Zach. Gall. p. 76 aperte docet.
V. Materia arcani esto (a) pura, (b) incorru¬
ptibilis, ac proinde (c) incombustibilis.
(a) Puram esse debere materiam magisterii haec
loquuntur dicta.
Lull. c. 71. theor. test.
Fili,
E 4