135
TRACTATVS IV.
72
Fili, lapis noster nunquam fieri potest, nisi de
pura natura.
Arisleus in visione. Citante Ros. phil.
p. 246.
Non assumas naturam, nisi puram, mundam,
amoenam, terream, & rectam.
Agadmon. in Turba.
Non ingreditur alienum, neque quippiam,
nisi quod sit sincerum.
(b) Incorruptibilis esto lapidis Hermetici ma¬
teria, quia id, quod omni corruptioni tollendae
destinatum est, nulli corruptioni obnoxium esse,
ac proinde exeo, quod ab omni corruptione alie¬
num est, sumi debet; vt ait autor Dialogi, qui vul¬
go Lullio adscribitur p. 446. Ex re corruptibili
vniuersalis medicina elici non potest: id enim,
quod seipsum ab omnibus corruptionibus prae¬
seruare nequit, multo minus alienas naturas ab
omnibus morbis liberabit. Velle praeseruare, ait
Lullius, per rem putridam, & corruptibilem, &
reformari per rem foedam, & deformitati subie¬
ctam, & velle facere incorruptibile per rem cor¬
ruptibilem & infirmum curare per rem infirmam
est phantasticum & inane.
(c) Tinctura non est in corpore combustibili;
ait Senior p. 63. Unser Stein der vhralten wechset
nichit aus dingen / so verbrennlich seyn: Basil. Valent.
lib de phil. lapide p. 4. id est: Noster lapis philoso¬
phorum non nascitur ex rebus combustibilibus.
VI. Semen lapidis philosophici ne in ele¬
mentis quaerito.
Ita