135
DE AXIOMAT. HERMET.
75
Bonus artista metalla pro mediis in opere ma¬
gisterii capit, & specialiter solem & lunam.
CONSECTARIVM.
Itaque ex auro & argento lapidem suum phi¬
losophi cudunt.
Aurum enim & argentum sunt perfecta me¬
talla.
Lull. c. 17. theor. test.
Nostra medicina elicita & elucidata est de au¬
ro tanquam omnium metallorum preciosissimo.
Ros. phil. mihi p. 234.
Aurum totum est Mercurius, quod patet ex
ipsius pondere & facili combinatione cum Mer¬
curio: Ergo in ipso est totalis & radicalis philoso¬
phorum intentio & voluntas.
Arnold. lib. I. Ros. sui c. 5.
Aurum est tinctura rubedinis tingens & trans¬
formans omne corpus: Argentum vero est tin¬
ctura albedinis perfecta albedine tingens caetera
corpora.
ANNOTATIO.
Duo posteriora axiomata de metallis dicentia
si proprie intelligi debent, requirunt in fermenta¬
tione aurum & argentum: Lapis enim philoso¬
phorum non potest per se tingere, nisi tingatur;
auro ad aurum, & argento ad argentum: prout
perfectionis ipsius ratio id postulat.
Sin vero extra fermentationem aurum & argen¬
tum considerantur, non sumuntur proprie, sed
improprie. Proprie enim accepta ad lapidis crea¬
tionem nihil faciunt. Philosophicum enim aurum
philosophicumque argentum non sunt metalla
mortua,