135
76
TRACTATVS IV.
mortua, sed viua. Quemadmodum ex ouo co¬
cto pullus non nascitur: ita ex auro fuso medicina
vniuersalis non conficitur. Hinc clara voce philo¬
sophi vnanimiter exclamant, aurum suum non
esse aurum vulgi; argentum suum non esse argen¬
tum vulgi.
XI. Ex Sulphure & Mercurio Medicinae
Sophorum producitur.
Id sic intelligito: Ex Mercurio, cui sulphur pro¬
prium innatum est, lapis philosophorum confit,
id quod ingenue affirmat Teruisinus, vbi sic ait.
Mercurio sulphur inclusum est, quando natura
operatur; verùm non dominatur in eo, nisi per
motum calidum, quo sulphur dictum alteratur,
& vna simul cùm eo qualitates duae Mercurii. Et
paulo ante: Mercurio huic in est sulphur fixum &
incombustibile, quod nostrum opus perficit abs¬
que alia substantia, quàm pura substantia Mercu¬
rii. Hinc Geber: In profundo naturae Mercurii est
sulphur. Item Morienus & Aros: Nostrum sul¬
phur non est vulgare, sed fixum, & non volatile,
de natura Mercurii, & non ex alia re quapiam.
Quemadmodum ergo Sapientes, aio cùm vero
philosopho Philippo à Gabella, aurum vulgare
non intelligunt: ita quoque nec sulphur, nec
Mercurium vulgi volunt intelligi. Illorum au¬
rum viuum, subtile & spirituale est: Vulgare no¬
strum densum, durum & fixum est. Mercurius
illorum est materia prima omnium rerum, &
sine qua nec M. consistere potest: Mercurius
vero currens, seu argentum viuum vulgi res est
metal¬