135
78 TRACTATVS IV.
loco, sulphur & argentum viuum sint vera materia
metallorum, eadem quoque nostrae artis vera
materia erunt. Quid autem per sulphur & argen¬
tum viuum seu Mercurium philosophi intelli¬
gant, abunde ex II. axiomate huius capitis paulo
ante percepisti.
XIV. Ars nullum creat sperma.
Sendiuog. tract. II.
Scito te nihil creare posse, quod solius Dei
proprium est, sed res occultas in vmbra latentes
facere apparentes, & vmbram ab ipsis tollere, hoc
philosopho intelligenti à Deo per naturam con¬
cessum est.
Guilielm. Parisiensis citante
Teruis. p. 25.
Creare spermata non est artis: at postquam à
natura creata sunt, tùm demum ars per solam
virtutem naturalem existentem in spermaticis
materiis iam à natura creatis, coniungendo, ve¬
luti naturae minister succurrit ipsi rei quidem ex¬
istenti, sed nondum perfectae.
Basil. Valent. De magno mundi arca¬
no mihi p. 217.
Homo non potest nouum semen formare, sed
tantum semen natura formatum propagare &
multiplicare ex arte nouit.
Teruis. Alchy. p. 26.
Frustra ager colitur, nisi adsit materia creata
per naturam, scilicet frumenti granum.
XV. Id quod vis metare, illud seminabis.
Quae enim seminas, ea etiam metes: Ros. phil.
p. 315.