135
DE AXIOMAT. HERMET.
79
p. 315. Ergo si stercus, ait idem Ros. p. 313. semi¬
nas, merdam & metes. Quire non est mirùm,
quod vix vnus inter mille aut nullus de talibus
perficit. Semina aurum & argentum, & afferent
tibi fructum millesimùm cum labore tuo, me¬
diante natura. Aurum & argentum vulgaria hîc
ne intellige. Illud enim aurum est ad nostram ar¬
tem assumendum, quod in ipsa operatione mo¬
ritur, & ex ipsa morte sua propria virtute in emi¬
nentem & praestantem naturam resurgit. Quod
vero moritur, antea viuum sit necesse est. Aurùm
ergo Sophorum non est aurum vulgi, quia hoc non
mortuum est: sed viuum; Quod necessario semi¬
nandum fuerit, si viuum aurum, quo omnium re¬
rum imperfectiones in perfectionem transfor¬
mari debent, à nobis meti debet.
XVI. Simile generatur ex simili. Vide
Ros. phil. p. 266. & 318. Basil. Valent. de
lapide p. 4. & in 12. claue.
Sic ex homine homo, ex leone leo, ex auro
aurum, & ex argento argentum nascitur.
XVII. Ea, quae in nostrum magisterium in¬
trant, radicaliter inter se commiscentur. Con¬
fer Teruis. p. 34.
Sic sulphur nostrum Mercurio nostro naturae
ben eficio radicaliter commixtum est, vt debito ad¬
ministrato igne, ex eo lapis sophorum producatur.
CAPVT III.
DE PRAEPARATIONE MATERIAE.
I. OMne, quod densum & durum est, opor¬
tet conteri, vt subtilissimum fiat & pe¬
netratiuum. Auror. Consurg. p. 233.