135
DE REGENERATIONE.
107
V. Haecque est vel vulgaris, vel philosophica,
VI. Vulgaris est, qua semen in matrice ar¬
tificio vulgari exculia in multitudinem rene¬
scitur,
Agricola agrum stercorat, arat, occat & alia via
praeparat, vt semen iniectum regeneretur in multi
tudinem.
VII. PHILOSOPHICA regeneratio
est, qua semen sophorum à philosophis in propria
matrice in sumam medicinam digeritur.
Effectus huius est vniuersalis medicina, quam
lapidem philosophorum appellitant.
CANONES.
I.
Semen Sophorum esto vniuersale.
Propter applicationem ad tria entium sublu¬
narium genera, nimirum ad vegetabile, mine¬
rale & animale genus: id enim, quod ex semi¬
ne nostro conficitur non solum metallicis cor¬
poribus, sed etiam vegetabilibus & animali¬
bus suam confert vtilitatem & perfectionem.
Errant ergo longe, qui in illo vniuersalem quae¬
runt medicinam, quod minerali regno circum¬
scribitur.
II.
Semen sophicum est Hermaphroditicum.
Id est: Ex virili & foeminea natura simul constat.
Vtraque illa natura sophis dicitur Sol & Luna:
Quia ex horum congressu semen nostrum pro¬
gnatum est.
III. Se¬