135
108
TRACTATVS VI.
III.
Semen mysterii sophici omnia, quibus indi
get, in se continet. Arnold.
Ac proinde seipsum perficit in suo naturali, &
proprio vase.
IV.
Vi regenerationis philosophicae semen no¬
strum in praestantiorem, eminentiorem, & per¬
fectiorem permutatur substantiam.
Medicina nostra comparatur Christo Domino
nostro, qui quamuis Deus, tamen ita se exina¬
niuit, vt homo factus omnis generis passiones, &
tandem mortem subierit, atque post ex eo exina¬
nitionis statu in statum gloriae exaltatus fuerit,
Simili modo nostrae medicinae semen caelitus no¬
bis communicatum primum in abiectam terram
conuertitur, & abiectis vestibus induitur. Verum
post terra ipsa in vitam resoluitur, & perspicuitate
crystallina condecoratur, omnique deformitate
deposita, in nobilissimam & purissimam abit me¬
dicinam.
Regeneratio philosophica fit
hoc modo.
Nullo extraneo addito, semen nostrum pro¬
pira & agnata aqua nutritur frequenter, vsque
dum medicina prodierit praestantissima in colore
ignis rubicundissimi. Summa patientia hic opus
est, quia summa tarditas.
DOCTRINAE DE REGENERATIONE
FINIS.
Vni Deo Laus & Gloria in aeternum. Amen.
PHI¬