135
TRACTATVS. VII.
110
principio hominem conseruat, idem balsamus
ex eodem principio hominem morbis eximet.
Quod si balsamus praestare non posset,
tique facultate conseruandi destitueretur.
Quod dici non potest. Balsamus est cu¬
iusque rei intima natura, quae, vt Foxius
Galenista lib. 2. instit. medicarum sect. 5.
c. 2. dit, dum nos rectè moderatur, & in¬
tegre valet, quicquid vitiosum est, aut
redundat, id omne è corpore excludit. Hoc
ergo, vt Galenistae me quoque intelligant.
hoc in libello docebo, nempe, qua ratione
natura, dum integre non valeat, nec recte
nos moderatur, eo reduci possit, vt integre
valeat, ac proinde id, quod vitiosum &
superfluum est, è nobis extrudat. Sinè na¬
tura nihil attentandum hoc in negocio esse
moneo, & Hermeticae curae certitudinem
vinco contra omnes obtrectatores & scien¬
tiae Hermeticae contemptores. Fundamen¬
ta nostra qui ex amussi intelligit, ei via
ad veram & solidam medicinam pate¬
facta est.
Ade¬